monumenta.ch > Plinius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 6
{II} iidem enim et vocem esse iis negant in tanto murmure apium, cicadarum sono, et alia quae suis aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea. nec video cur magis possint non trahere animam talia et vivere quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris.